previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Psevdolvs

Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non?

an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat?

nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium.

pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihi

5hodie ést; magnum hoc vitiúm vino est:

pedés captat prímum, luctátor dolósust.

profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam:

ita víctu excurato, íta magnis mundítiis et dis dígnis,

itaque ín loco festivó sumus festíve accepti.

10quid opúst me multas agere ámbages? hoc

est hómini quam ob rem vítam amet,

hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:

deis próximum esse árbitror.

nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,

15úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter prehendunt,

ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,

manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico:

ibi iám neque esse alium alii ódiosum

nec mólestum nec sermónibus morologís uti,

20unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas

darí dapsilés, non ením parce prómi

(victúm ceterum ne quís me roget):

hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,

póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis.

25illós accubántis, potántis, amántis

cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,

suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam

exúrrexi, oránt med ut sáltem.

ad hunc me modum intuli illis satis facete,

30nimis ex discipulina, quippe ego qui

probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus

sic haec incessi ludibundus.

plaudúnt etparúmclamitánt mi, ut revértar.

óccepi dénuo, hóc modo: nólui

35ídem; amicaé dabam meae,

út me amarét: ubi círcumvortór, cado:

id fúit naenia lúdo.

ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium.

nímiae tum volúptati edepol

40fúi ob casúm. datur cántharus: bibi.

commúto ilicó pallium, íllud posívi;

inde húc exií, crapulám dum amovérem.

núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum.

áperite, aperite, heús, Simoni adesse aliquis núntiate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (55 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: