previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gelasimvs

Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,

cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.

ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.

sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.

5adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea,

o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo

peregre te in patriam rediisse.

Pamph.
Salvo salve, Gelasime.

G.

Valuistin bene?

P.
Sustentatumst sedulo.

G.
Edepol gaudeo.

edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.

Epig.

10Quid eo tibi opust?

Gel.
Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.

Epig.

Advorsum te fabulare.

Gel.
Illud quidem, ambos ut vocem;

et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum

ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.

Epig.

Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.

G.

15Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.

E.
Immo unum hoc potest.

G.

Quid?

E.
Vbi convivae abierint, tum venias.

G.
Vae aetati tuae.

Epig.

Vasa lautum, non ad cenam dico.

Gel.
Di te perduint.

quid ais, Pamphilippe?

Pamph.
Ad cenam hercle alio promisi foras.

G.

Quid, foras?

P.
Foras hércle vero.

G.
Qui malum tíbi lasso libet

20foris cenare?

Pamph.
Vtrum tu censes?

Gel.
Iuben domi cenam coqui

atque ad illúm renuntiari?

Pamph.
Solus cenabo domi?

Gel.

Non enim sólus: me vocato.

Pamph.
At ille ne suscenseat,

mea qui causa sumptum fecit.

Gel.
Facile excusari potest.

mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.

Epig.
Non me quidem

25faciet auctore, hodie ut illum decipiat.

Gel.
Non tu hinc abis?

nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,

nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.

non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?

Pamph.

Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.

Epig.

30Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.

Gel.
Iube

domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.

si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.

Pamph.

Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.

Gel.

Ibisne ad cenam foras?

Pamph.
Apud frátrem ceno in proxumo.

G.

35Certumnest?

P.
Certum.

G.
Edepol te hodie lapide percussum velim.

Pamph.

Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum.

Epig.

Quid ais, Gelasime?

Gel.
Oratores tu accipis, habeas tibi.

Epig.

Tua pol refert.

Gel.
Enim, si quidem meá refert, opera utere.

Epig.

Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ...

40ubi accubes.

Pamph.
Sane faciundum censeo.

Gel.
O lux oppidi.

Epig.

Si arte poteris accubare.

Gel.
Vél inter cuneos ferreos;

tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.

E.

Exorabo aliquo modo. veni.

G.
Hucine?

E.
Immo in carcerem;

nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.

Pamph.

45Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.—

G.

Quid igitur?

E.
Dixi equidem, in carcerem ires.

G.
Quin si iusseris,

eo quoque ibo.

E.
Di immortales, hic quidem pól summam in crucem

cena aut prandio perduci potest.

Gel.
Ita ingenium meumst:

quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.

Epig.

50Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.

Gel.

Non nego ista ápud te.

Epig.
Satis spectatast mihi iam tua felicitas;

nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.—

Gel.

Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.

egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?

55viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?

viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?

numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;

nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,

neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (55 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: