previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


GETA. ANTIPHO. PHORMIO.

Ge.

O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus

Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;

An.

Quidnam hic sibi vult?

Ge.
nosque amicos eius exonerastis metu!

Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,

5Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.

An.

Num tu intelligis hic quid narret?

Ph.
Num tu?

An.
Nihil.

Ph.
Tantundem ego.

Ge.

Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.

An.
Heus Geta.

Gre.
Hem tibi.

Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?

An.
Geta.

Ge.

Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.

An.
Non manes?

Ge.

10Vapula.

An.
Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.

Ge.

Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.

Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.

Ph.
Congredere actutum.

An.
Quid est?

Ge.

O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!

Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.

An.

15Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.

Ge.

Satin est si te delibutum gaudio reddo?

An.
Enicas.

Ph.

Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.

Ge.
Oh,

Tu quoque hic aderas, Phormio?

Ph.
Aderam: sed cessas?

Ge.
Accipe, hem,

Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum

20Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.

An.

Quamobrem?

Ge.
Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.

Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;

Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo

Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.

25Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,

Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores

Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;

Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,

Hoc modo sermonem captans.

An.
Eu Geta.

Ge.
Hic pulcherrimum

30Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.

An.

Quod?

Ge.
Quodnam arbitrare?

An.
Nescio.

Ge.
Atqui mirificissimum:

Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.

An.
Hem.

Quid ais?

Ge.
Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.

Ph.

Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?

Ge.
Aliquid credito,

35Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia

Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?

An.

Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.

Ge.
Immo etiam dabo

Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:

Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:

40Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.

Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.

An.

Quin ergo rape me: quid cessas?

Ge.
Fecero.

An.
O mi Phormio,

Vale.

Ph.
Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo

Tantam fortunam de improviso esse his datam.

45Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,

Et Phaedriae curam adimere argentariam,

Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:

Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis

Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.

50Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.

Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:

Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.

Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: