previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


LACHES. PHIDIPPUS. PAMIPHILUS.

La.

Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?

Ph.

Factum.

La.
Venisse aiunt: redeat.

Pa.
Quam causam dicam patri

Quamobrem non reducam nescio.

La.
Quem ego hic audivi loqui?

Pa.

Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.

La.

5Ipsus est de quo hic agebam tecum.

Pa.
Salve, mi pater.

La.

Gnate mi, salve.

Ph.
Bene factum te advenisse, Pamphile;

Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.

Pa
Creditur.

La.

Advenis modo?

Pa.
Admodum.

La.
Cedo, quid reliquit Phania

Consobrinus noster?

Pa.
Sane hercle homo voluptati obsequens

10Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:

Sibi vero hanc laudem relinquunt: "Vixit, dum vixit, bene."

La.

Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?

Pa.

Quicquid est id quod reliquit profuit.

La.
Immo obfuit;

Nam illum vivum et salvum vellem.

Ph.
Impune optare istuc licet:

15Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio.

La.

Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.

Ph.

Noli fodere: iussi.

La.
Sed eam iam remittet.

Ph.
Scilicet.

Pa.

Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.

La.

At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.

Pa.

20Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia

Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,

Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,

Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;

Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,

25Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit:

Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.

Sed quando sese esse indignam deputat matri meae

Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,

Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,

30Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:

Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.

La.

Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,

Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.

Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.

Pa.

35Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?

Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,

Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.

Amoque et laudo et vehementer desidero;

Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;

40Illique exopto ut reliquam vitam exigat

Cum eo viro me qui sit fortunatior;

Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.

Ph.

Tibi id in manu est ne fiat.

La.
Si sanus sies,

Iube illam redire.

Pa.
Non est consilium, pater.

45Matris servibo commodis.

La.
Quo abis? mane;

Mane, inquam: quo abis?

Ph.
Quae haec est pertinacia?

La.

Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?

Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.

Ph.

Non credidi edepol adeo inhumanum fore.

50Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?

Si est ut velit reducere uxorem, licet;

Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat.

La.

Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.

Ph.

Percontumax redisti huc nobis, Pamphile.

La.

55Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.

Ph.

Quia paulum vobis accessit pecuniae,

Sublati animi sunt.

La.
Etiam mecum litigas?

Ph.

Deliberet, renuntietque hodie mihi,

Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet.

La.

60Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea?

Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;

Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;

Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium

Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia;

65Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: