[74]
quo modo occidit? ipse percussit
an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per
alios fecisse dicis, quaero quos1?
servosne an liberos? si liberos2, quos homines? indidemne Ameria an
hosce ex urbe sicarios? si Ameria3, qui sunt ei4? cur5 non nominantur?
si Roma6, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit
neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus7
est? quo modo persuasit? 'pretium dedit'; cui dedit? per quem
dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput
malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem
ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque
agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse,
numquam in oppido constitisse.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

