[56]
Vbi
hoc
quaestori Caecilio1, viro optimo et homini aequissimo,
nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat
statim, SI PARET2 EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE.
iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim
erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem
bonorum mulieris intrat3, ipsam Veneri in servitutem
adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita4 dum
pauca mancipia Veneris nomine Agonis5 ac religione retinere
vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit,
factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam
ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare
et reddere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quaestori Caecilio Pluygers, E. F. Eberhard: Q Caecilio Ant. Augustinus
2 paret (parret p) eam pr (et Burneianus Musei Britannici 158): parre theam D al.
3 intrat DG1KZ: mittit prδ. Habet D supra lineam † (= vel) mittat: unde intrat vel mittit G2
4 Ita Dp et pler.: ista G2L: illa al.: ita illa Pluygers
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.