[19]
quis ergo1 est qui neget oportere eorum arbitratu
lege
agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una
voce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti,
quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit2,
quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani
iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' si
universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur:
quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum
esse arbitrata est ipsa delegit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.