[2]
ac mihi quidem cum audax praecipue
fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus
et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in
iudicium venire ausus est—nam id quidem tametsi improbe
fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum—sed quod
non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte
hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus,
superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra
ius moremque facta sit, A. Caecinam cum amicis metu
perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si causa
more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in
agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo
impudentius egerit, hoc superiorem discessurum. quasi
vero aut idem possit in iudicio improbitas quod in vi confidentia,
aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus
quo nunc impudentiae facilius obsisteremus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.