[100]
nam ut haec ex iure civili
proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione
civitas aut libertas erepta sit. nam quod ad exsilium
attinet, perspicue intellegi potest quale sit. exsilium enim
non supplicium est, sed perfugium portusque supplici.
nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem,
eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant.
itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras
civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum
homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt
legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium.
qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius
civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur
eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur.
nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse
possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit
receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.