[47]
reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso1
nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus2,
sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et
pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello,
Scipioni, Mario ceterisque3 magnis imperatoribus non solum
propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia
mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim
profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem
et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus
adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo
de4 nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in
illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita
meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis
immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.