[5]
quae cum ita
sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae
fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove optimo
maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum
ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione
hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto
precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem
conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse
patiantur. deinde vos, Quirites, quorum potestas proxime
ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro,
quoniam uno tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi
atque innocentissimi, salus rei publicae vestris manibus
suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam
soletis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.