[20]
fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules
adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur,
operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque
conservaretur. adhibent omnis tribunos pl. praeter
Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam
salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent. parent
omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma
populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero.
Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una
C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque
ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem
Q. Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius
et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus,
atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres
conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius
de hoc senatu detrahere possitis, laudare consuevistis, cum
equester ordo—at quorum equitum, di immortales!
patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam
partem rei publicae atque omnem dignitatem iudiciorum
tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines
qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse
arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio
faciendum fuit?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.