[26]
an non intellegis, primum quos
homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas,
deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum
periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem
capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit,
huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas
illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo
summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit,
M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos
Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem
cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima
consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos
custodes gubernatoresque rei publicae quem ad
modum mortuos defendemus?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.