[7]
meministine
me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu
fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi1
Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque
administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo
res tanta tam atrox2 tamque incredibilis, verum, id quod
multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in
senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v
Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis
Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes
te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te3 contra rem4 publicam non potuisse,
cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus
caede contentum te5 esse dicebas?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.