[9]
introducti
autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P.1 Lentulo,
Cethego, Statilio ad suam gentem datas2 esse dixerunt,
atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut
equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris
sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse
ex fatis3 Sibyllinis haruspicumque responsis se esse
tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis
atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se
et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum4
esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset
annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli
autem incensionem vicesimus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.