[15]
atque
etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum
merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post
hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis
est1: 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello
liberassem.' quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus2
conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta3, haec
una conservata re publica4 constituta est. atque illud
quod faciendum primum fuit factum atque transactum
est. nam P. Lentulus, quamquam patefactis5 indiciis, confessionibus6
suis, iudicio senatus non modo praetoris ius
verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit,
ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo
minus C.7 Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum
praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo
puniendo liberaremur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.