[11]
census nostros requiris. scilicet1;
est2 enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo
imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus
cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis
Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam3. sed,
quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo
indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive4,
eis5 temporibus is quem6 tu criminaris ne ipsius quidem
iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum
saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates
civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus
est a L. Lucullo pro consule7.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.