[23]
odium
vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique
utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri1
vel vetustate sedari; bene meritos ne2 colas, nec exorari fas
est, neque id rei publicae remittere3 utique4 necesse est; neque
est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die
memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo
remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur5; at gravissime
vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis
remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod
ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est.
atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae
debitae6, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit7,
qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui
habet dissolvit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 contineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd.
2 ne Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hςs: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep
3 remittere Garat.: repetere codd.
4 utique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep
5 in eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum εe) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.
6 Atque ... habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler.
7 qui reddidit ... dissolvit ad imam paginam add. P2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.