[19]
deinde, si quid
habui oti1, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque2
et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse;
quae quamquam divinitus perscripta video, tamen
eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab
illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui
aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea
quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem
rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet,
aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine
hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum?
quam volumus licet, patres conscripti3, ipsi nos amemus,
tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate
Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius
gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac
Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia,
quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus,
omnis gentis nationesque superavimus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.