[24]
at praevaricatione
est1 Asicius liberatus. perfacile est isti loco
respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est.
sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi2
autem sit, a sua putat esse3 seiunctam. neque solum
Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi,
rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus
Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem
doluerunt4, qui cum doctrinae studio5 atque humanitatis tum
etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum6,
ut audistis, Dio7, erat8 ei cognitus Alexandriae. quid aut
hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio
existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 cuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi Pπδ
3 esse ς, edd. VR: eius esse Pπδ
4 Coponii ... doluerunt ςb2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac. πδ
5 qui cum doctrinae studio ςb2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ
6 apud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ
8 qui cum ... erat om. P1 in lac.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.