[99]
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis
illius et loci, cum hic in1 me incidit, cum2 complexus est conspersitque
lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem
cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis
dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam
me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de
praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem
optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse
quae3 ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus
timeret4 sed, si5 acciderent ea quae timerentur, mecum ea
subire et perpeti vellet6.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.