[17]
quid est igitur cur
eis qui D. Brutum omnibus opibus1 conservatum velint
M. Bruti sit suspectus exercitus? an vero, si quid esset
quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret,
aut, si videret, non laboraret? quis aut2 sapientior ad3
coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum
diligentior? atqui4 huius animum erga M. Brutum studiumque
vidistis. praecepit oratione sua quid decernere nos
de M. Bruto5, quid sentire oporteret, tantumque afuit6 ut
periculosum rei publicae M. Bruti7 putaret exercitum ut in
eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum
poneret. scilicet hoc Pansa aut non videt—hebeti enim
ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata
esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem
comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.