[14]
nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae1
videntur Furiae debitorum; vindicem2 enim novarum tabularum
novam tabulam vidimus3. quid de T. Planco4? quem5
praestantissimus civis6, Aquila, Pollentia expulit et quidem
crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire
potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii,
T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum7,
quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum
Cimber occidit. cum hanc et huius8 generis copiam tantam
habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis
se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu
et copia?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quem ultae Vbaldinus: quem ute V: quam multae D
2 vindicem Poggius: vindicem is V: vindices D: vindicis Ferrarius
3 vidimus D: videmus V: fort. iam videmus (clausulae gratia)
4 T. Zumpt: L. V: om. D
5 quem b1: quae V: qui cett.
6 civis (-es b2) Vb: civis civi t: cives civis ns
7 ipsum Graeco (in Gr. D) verbo add. codd., del. Manutius (in mg. archetypi erat graec. = Graecum, cf. ad l. 20)
8 eius D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.