[3]
quid ergo
hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino
causam esse belli? omnis1, qui libere de re publica sensimus,
qui dignas nobis sententias diximus, qui populum
Romanum liberum2 esse voluimus3, statuit ille quidem non
inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem
supplicia meditatur: mortem naturae poenam4 putat esse,
iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis
habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in
benefici parte numeretur?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.