[13]
ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum
puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus,
C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem
publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se
Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque
cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad
Mutinam, ni vereretur ne1 veteranorum animos offenderet.
est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus
multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei
praesto2 fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc
M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam
eius mores ferunt facere videatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.