[32]
vos vero
patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est,
ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse
videatur. in fuga foeda mors est; in victoria gloriosa.
etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari
solet. illi igitur impii quos occidistis1 etiam ad inferos
poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum
in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti.
brevis a natura vita nobis2 data est; at memoria bene redditae
vitae sempiterna3. quae si non esset longior quam
haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et
periculis ad summam laudem gloriamque contenderet?
actum igitur praeclare vobiscum,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.