[26]
quod ita erit gestum, id lex erit? et in
aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: “consules populum
iure rogaverunt”—hocine a1 maioribus accepimus ius
rogandi?—“populusque iure scivit.” qui populus? isne
qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne
sublatum est? atque haec2 dico de futuris, quod est amicorum
ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt,
refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de
quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio
vim: arma removete3!
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.