[27]
Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi
mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam1 libertatem,
sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego2
persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo3 etiam
maiorem ei res publica gratiam debet4 qui libertatem populi
Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus
quam particeps esse maluit. an L. Tillius5 Cimber me est
auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum
admiratus quam facturum putavi, admiratus autem6 ob eam
causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset.
quid duos Servilios7—Cascas dicam an Ahalas?—et hos
auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei
publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae
praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum8.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad liberandam (patriam add. n2) ad recipiendam D
2 ego om. D
3 quo D: quae V: quare coni. Halm
4 An C. ... debet ante Cn. Domitium (l. 22) hab. V
5 Tillius Barbadorius: T. V: Tullius D
6 autem V: sum autem cns: autem sum t
7 Servilios Vc: Servilios nomina (-e n2) propria (-o n2) nst
8 tamen multo ipsis gloriosius est D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.