frequentia vestrum1 incredibilis, Quirites2, contioque
tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi
summam defendendae rei publicae adfert3 et spem recuperandae4.
quamquam animus mihi quidem5 numquam
defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid
lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae
fui. quod si id6 ante facere conatus essem, nunc
facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem
rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt
reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum
verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.