[2]
eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta1
rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut
vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam
si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum
ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce
iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis.
hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita
Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam
personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum
nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram
interponendam insequendi M. Antonium2 putavi, hominemque
audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis
hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam
vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello
censui persequendum: tumultum esse decrevi3; iustitium
edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque
incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia
gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.