This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
illum somno
inpeditum non respondere existimavit; ipse gladium et
cetera, quae secum adtulerat, sustulit, solus profectus
est. copo non multum post conclamat hominem esse
occisum et cum quibusdam devorsoribus illum, qui
ante exierat, consequitur in itinere. hominem conpre-
hendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum.
homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. in
hac intentio est criminis: ‘occidisti.’ depulsio: ‘non
occidi.’ ex quibus constitutio est id est quaestio
eadem in coniecturali quae iudicatio: occideritne?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.