Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[103]
deinde uni
cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si
non esset in accusatione, causa omnino esse non posset.
Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen-
[p. 3030]
tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis1 rationes continent
causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn,
quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis
causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firma-
mentun autem, quod contra ad labefactandam rationed
refertur, sine quo accusatio stare non posset.
1 defensionis vulg.: defensiones et P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.