Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
suave autem genus erit dicendi primum1 elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde
coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque
diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem
aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis
verba2 paribus paria respondeant relataque ad idem verbum
et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur
constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum
dissolutionibus quasi relaxetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.