previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

55. [201] cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatis1 dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; turn reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorumhos enim quaerimusduo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur. [202] sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor- [p. 1059] ruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret2, tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati. [203] fuit enim Sulpicius vel maxime omnium3, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna turn suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos. [204] o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae4 altera alteri defuit.

1 maxime cum meoiudicio turn omnium illius aetatis Eberhard: maxime iudicio illorum omnium [et illius aetatis] Martha: maxime et meoet omnium et illius aetatis oratoribus Jahn

2 nec ... diceret secl. Weidner

3 omnium add. codd. det.

4 maximae codd. det.: maxime L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: