Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non
solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem,
cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re-
promittere istuc quidem ausim1. Nam hunc, qui negat, video
flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum
tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit,
Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus
esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum
animadverti paulo te hilariorem.
1 ausim G2: ausus sim codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.