Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[258]
sed
perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris
vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos
[p. 1077]
laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi
bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem1:
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine
loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum
fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua
barbaries2 domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed
hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in
Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem
multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis
expurgandus est sermo et adhibenda tamquam3 obrussa
ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima
consuetudinis regula.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.