Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[263]
C. Sicinius1 igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex
filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam
vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad
inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat
rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem
habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent
ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
[p. 1079]
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non
egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in
patronorum numerum pervenerat.
1 Sicinius vulg. (coll. §264): Sinicius FOG: sinucius C
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.