Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[283]
sed ad Calvum—is enim nobis
erat propositus—revertamur; qui orator fuit1 cum litteris
eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn
scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in
se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum
colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat2. Itaque eius
oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a3 multitudine autem et a foro, cui nata
eloquentia est, devorabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.