Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[285]
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum
urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte
dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis1 meliora, videat
ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem2
Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec
enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam
Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam
horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si
aliquem3: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui
potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud
etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit.
Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae
videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides,
quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.