previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [116] et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sitnisi enim inter eos qui disceptant1 convenit quid sit illud quod2 ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest3—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta4 rei notitia5 definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo [p. 2036] agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. [117] erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat6 aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo. [118] nec vero a7 dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte8, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus9 aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio10, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et11 ieiunius aguntur12, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.

1 disceptant A: disceptent L

2 quod A: de quo L

3 disseres unquam nec ad exitum perveniri potes A

4 involuta Hoerner cum codd. dett.: involutae AL

5 notio maluit Piderit

6 quando autem aut (et PM) quomodo id facias L

7 a om. FPO

8 morte FPO: more A

9 novis rebus FPM: rebus novis O

10 officiis A

11 et A: sed L

12 et... aguntur secl. Rubner

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: