Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[174]
visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam
explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia1 nobis tradiderunt,
an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis
te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo,
deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur
orationis aptae atque numerosae.
nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius2 summis
[p. 2058]
laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum
enim videret oratores cum severitate audiri,
poetas autem cum voluptate, tum3 dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur4, cum iucunditatis causa
turn ut varietas occurreret satietati.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.