This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. nam quoniam eloquentia constat
ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et
emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea
et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in
propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem
secuti verecunde utamur alienis.
[5]
sententiarum autem toti-
dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim
docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi
graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res
efficiens, numerum et levitatem1, et sententiae suam compositionem habent, et2 ad probandam rem accommodatum
ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum3
memoria est quasi fundamentum, lumen actio.
[6]
ea igitur
omnia in quo summa erunt,4 erit perfectissimus5 orator; in quo
media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et6 appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali,
nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque
nemo est orator qui Demostheni se7 similem nolit esse; at
Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non
est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens
subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio-
rem velit, etiam si est in genere tolerabili8, certe non est
in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est
optimum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.