This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat1 idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda
ducebat ea, quae ipse2 bona negaret esse, quam illi,
qui ea bona esse dicebant.34 quid igitur voluit sibi,
qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam
Peripatetici, ut sentire quoque aliud,5 non solum dicere
videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia
referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,6 quas natura desideret,
totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis
controversia aut de re soleat aut de nomine esse,
utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut
erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera
danda est,7 ut verbis utamur quam usitatissimis et
quam maxime aptis, id est rem declarantibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.