This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Sic est igitur locutus:
Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime
potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae,1 disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab
iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut
poe+tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de
rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa
non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum
occultarum cognitionem attulerunt.
1 naturae edd. natura (etiam B)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.