This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
durior Diogenes, et is quidem eadem1 sentiens, sed ut Cynicus
asperius: proici se iussit inhumatum.2 tum amici: “volucribusne et feris?” “minime vero” inquit, “sed bacillum propter me, quo3 abigam, ponitote.” “qui poteris?”45
illi, “non enim senties.” “quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?”6 praeclare Anaxagoras,
qui cum Lampsaci7 moreretur,8 quaerentibus amicis,
velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset,
auferri, “nihil necesse est” inquit, “undique enim ad
inferos tantundem viae est.” totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere,
sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem
perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum
residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.