This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Veri etiam simile illud1 est, qui sit temperans—
quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem
σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud2 scio an recte ea
virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud
Graecos valet, qui frugi homines χρησίμους appellant,
id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis
enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest3
ἀβλάβειαν;4 nam est innocentia adfectio5 talis animi6
quae noceat nemini)—reliquas etiam7 virtutes frugalitas continet.8 quae nisi tanta esset, et si is angustiis,
quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L.
Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.