This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, turn haud scio an nemini potius quam tibi; sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea grave et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te [p. 276] cohortandi gratia scripsimus; nune ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.