previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ante ex. m. Febr. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaveram invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator. is nunc in te maximam spem habet. scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris. in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet. illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit. [2] quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.

[3] Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat. [4] sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos nihil frigore frigescimus. tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.

[5] quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur. levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit. hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. de Dolabella integrum tibi reserves suadeo. et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
50 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: