previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ex. a. 708 (46) paulo ante iii K. Ian.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. puto te nunc dicere: [2] 'oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentiumcularum cum sophia septimae?' quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus apud quem litteras discat. [3] sed quid ago? cum mihi sit incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante quam certum scierit. nunc quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt. ego ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: