previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis.

[2] παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem iam audietur.

[3] hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.

[4] Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιές. scies quicquid erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: